ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus
Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos
foederatos et serviemus tibi
et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum
foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos
obprobrium in universo Israhel
et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies
ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non
fuerit qui defendat nos egrediemur ad te
venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba
audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid
habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes
et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba
haec et iratus est furor eius nimis
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in
omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non
exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius
invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir
unus
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel
trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia
et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt
in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol
venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati
sunt
et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne
quod placuerit vobis
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul
populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui
autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo
pariter
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non
regnabit super nos date viros et interficiemus eos
et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie
fecit Dominus salutem in Israhel
dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala
et innovemus ibi regnum
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem
Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas
pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri
Israhel nimis